monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XI <<<     >>> XIII

Caput XII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Verum quia tanta et talia geruntur his artibus, ut universum modum humanae facultatis excedant: quid restat, nisi ut ea, quae mirifice tamquam divinitus praedici vel fieri videntur nec tamen ad unius Dei cultum referuntur, cui simpliciter inhaerere fatentibus quoque Platonicis et per multa testantibus solum beatificum bonum est, malignorum daemonum ludibria et seductoria inpedimenta, quae vera pietate cavenda sunt, prudenter intellegantur?
2 Porro autem quaecumque miracula sive per angelos sive quocumque modo ita divinitus fiunt, ut Dei unius, in quo solo beata vita est, cultum religionemque commendent, ea vere ab eis vel per eos, qui nos secundum veritatem pietatemque diligunt, fieri ipso Deo in illis operante credendum est.
3 Neque enim audiendi sunt, qui Deum invisibilem visibilia miracula operari negant, cum ipse etiam secundum ipsos fecerit mundum, quem certe visibilem negare non possunt. Quidquid igitur mirabile fit in hoc mundo, profecto minus est quam totus hic mundus, id est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quae certe Deus fecit.
4 Sicut autem ipse qui fecit, ita modus quo fecit occultus est et inconprehensibilis homini. Quamvis itaque miracula visibilium naturarum videndi assiduitate viluerint, tamen, cum ea sapienter intuemur, inusitatissimis rarissimisque maiora sunt.
5 Nam et omni miraculo, quod fit per hominem, maius miraculum est homo. Quapropter Deus, qui fecit visibilia caelum et terram, non dedignatur facere visibilia miracula in caelo vel terra, quibus ad se invisibilem colendum excitet animam adhuc visibilibus deditam; ubi vero et quando faciat, incommutabile consilium penes ipsum est, in cuius dispositione iam tempora facta sunt quaecumque futura sunt.
6 Nam temporalia movens temporaliter non movetur, nec aliter novit facienda quam facta, nec aliter invocantes exaudit quam invocaturos videt. Nam et cum exaudiunt angeli eius, ipse in eis exaudit, tamquam in vero nec manu facto templo suo, sicut in hominibus sanctis suis, eiusque temporaliter fiunt iussa aeterna eius lege conspecta.